- VAHALIS
- VAHALISBatavorum fluv. aut potius pars Rheni, ab eo post Embricam descissa, ac penes Noviom agum et Tielam fluens, Mosae ad Vorcum oppid. Hollandiae congreditur. Tacit. l. 2. Annal. c. 6. Rhemes, inquit, unô alveô continuus, aut modicas insulas circumveniens, apud principium agri Batavi, velut in duos amnes dividitur: servatque nomen et violentiam cursus, quâ Germaniam praevehitur, donec Occano misceatur; ad Gallicam ripam latior et placidior affluens; versô cognomentô Vahalem accolae dicunt: moxque id quoque vocabulum mutat Mosâ fiumine; eius que immensô ore eundem in Oceanum effunditur. Nomen Vahalis quod attinet, varie id in Caesaris exemplaribus variis scriptum reperitur. Quaedam enim habent Vachalus, quaedam Vaccalus, alia etiam Walis. Ceterum verum et geranum huius fluv. nomen tam apud Caesarem, quam Tacitum Vahales esse affirmat Cluverius; quemadmodum apud Servium quoque legitur Vahal. Germanis olim ut nunc etiam dicebatur Wael, sive Waal, geminato A. quia crassus eius in hoc vocabulo sonus. Forte a Walis, i. e. Gallis, quô nomine Helvetii etiamnum Gallos, Hispan. Italosque vocant, Rhelicanus de eo libro Itiner. Germ. 4.Dordracum sero appulimus; dein mane Vahalis,Sive Mosae potius (tot enim iam cornua RheniNominibus gaudent) transivimus. —Vide Rhenus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.